- MONTANUS
- I.MONTANUSArchiepilcopus Toletanus, pius et eruditus. Duas epistolas scripsit, A. C. 531. Vide Isidorum, Vasaeum, etc. Castitatem suam miraculô defendisse dicitur, Praeses fuit Conci. lii 2. Toletani. Vide Acta huius Concilii.II.MONTANUSHaereticus quidam, A. C. 173. Caput Montanistarum. Plurimos vitae austeritate in Asia seduxit,prodigiosô interim tumore inflatus. Paracletum se dixit, a Filio Dei Apostolis promissum: secundas nuptias dammavit; repudium permisit, ieiunium rigorosum ter quadraginta dierum suis indixit, etc. Cum diu sic Orbi Christiano illusisset, tandem cum Maximilla, discipulasua, ex desperatione, ad laqueum confugit. Sectatores eius, docuerunt insuper, Deum Patrem, cum mundum frustra voluisset per Legem et Prophetas, salvum facere, incarnatum fuisse, atque in Iesu Christo praedicâsse et passum essc: nunc per S. Spiritum, in Montano et discipulis eius habitare. Episcopos, post Patriarchas, et Cenones suos locârunt: Coeterum adeo severi, ut, ob minimum delictum, sectatores suos excommunicarent. Divisi in Cataphryges, discipulos Procli et Aeschinis. Euseb. Hist. l. 5. c. 15. Epiphan. haer. 48. Philastr. de haer. c. 50. Theodor. haer. fab. l. 3. August. de haer. c. 26. Alius item Haereticus, A. C. 254. quo Montani, qui et Cathari, Euseb. haer. 6. c. 34.III.MONTANUSintegrô nomine Iulius, Senatorii ordinis sed qui nondum honorem capessiset, congressus forte pertenebras cum Nerone veste servili per urbem grassante; quia vim tentantem acriter repulerat, deinde agnitum oraverat, quasi exprobrâsset mori adactus est, Q. Volusio, P. Scipione Consulib.IV.MONTANUSmemoratus in Ep.Gordiani ad socerum militheum, apud Capitolin. in Gordiano III. c. 25. Quid facerem, quod ad Mauros me venderet et consiliô cum Gaudiano et Montano habitô vel laudaret aliquos vel vituperaret: et illorum consensu quasi testium, quod dixerat, approbarem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.